» 
 » 
O splendor gloriae



John Taverner - O splendor gloriae - текст песни (слова), перевод

  • текст
  • ноты
O splendor gloriae et imago substanciae
 Dei patris omnipotentis, Iesu Christe,
 unice eiusdem fili delecte, tocius boni fons vive,
 redemptor mundi, servator et Deus noster, salve.
 Gloriosa, domine, tua est maiestas et opera mirabilia;
 tu celum et terram cum omnibus
 quae in eis sunt creaturis
 divino tuo verbo ex nihilo fecisti;
 quae sapientissime mox disponens, nobis,
 quos ad imaginem tuam novissime formasti,
 ut deservirent benignissime cuncta subdidisti.
 Mortem intulerat protoplasti inobediencia,
 sed, quo facturae tuae vitam redimeres,
 de Maria virgine humillima, Iesu, sumpsisti carnem:
 Ex qua enim de spiritu sancto conceptus,
 natus es Deus et homo, ancilla tua mater
 integra permansit et perpetua virgo.
 Et cum pro nobis duram tolerasses vitam, flagris cesus
 et tormentis laceratus, qui peccatum non feceris
 in corpore tuo scelera nostra perferens,
 ac eadem tuo preciosissimo sanguine effuso abluens,
 mortem denique infamem agnus mitissimus
 passus es et crudelissimam.
 Hinc tuo patri suavis hostia oblatus
 pro nobis miseris peccatoribus es afflictus,
 dein tercia die
 a morte exsuscitatus ad celestem patrem cum gloria,
 summa es elevatus, ut illi dexter assideas:
 inde sanctum paraclitum nobis dedisti,
 qui ut nostra celesti doctrina confirmet pectora;
 te prece precamur humili, Amen.   
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/john-taverner/o-splendor-gloriae-lyrics.htm