PrimaNota.ru - самый крупный в мире бесплатный архив песенных текстов, аккордов, табулатур и нот


Anonymous - Stella splendens in monte - текст песни, видео

Регистрация Запомнить меня
Войти через:  Facebook Google Twitter Vk Yandex Mail.ru

Anonymous - Stella splendens in monte - текст песни, видео

Печатать
Просмотров: 229
Rit.
 Stella Splendens in monte
 Ut solis radium
 Miraculis Serrato
 Exaudi populum
 I
 Concurrunt universi
 Gaudentes populi,
 Divites et egeni,
 Grandes et parvuli,
 Ipsum ingrediuntur
 Ut Cernunt oculi
 Et inde revertuntuntur
 Gratiis repleti.
 II
 Principes et magnates
 Ex stirpe regia,
 Saeculi potestates
 Obtenta venia
 Peccaminum proclamant
 Tundentes pectora
 Poplite flexo clamant
 Hic: Ave Maria.
 III
 Praelati et barones,
 Comites incliti,
 Religiosi omnes
 Atque presbyteri
 Milites, mercatores,
 Cives marinari,
 Burgenses, piscatores
 Premiatur ibi.
 IV
 Rustici aratores
 Nec non notarii,
 Advocati, scultores,
 Cuncti ligni fabri,
 Sartores et sutores
 Nec non lanitici,
 Artefices et omnes
 Gratulantur ibi.
 V
 Reginae, comitissae,
 Illustres dominae,
 Potentes et ancillae,
 Juvenes parvulae,
 Virgines et antiquae
 Pariter viduae,
 Conscendunt et hunc montem
 Et religiosae.
 VI
 Coetus hi aggregantur
 Hic ut exhibeant
 Vota, regratiantur
 Ut ipsa et reddant
 Aulam istam ditantes
 Hoc cuncti videant
 Jocalibus ornantes
 Soluti redeant.
 VII
 Cuncti ergo precantes
 Sexus utriusque,
 Mentes nostras mundantes
 Oremus devote:
 Virginem Gloriosam,
 Matrem Clementiae
 In coelis gratiosam
 Sentiamus vere.
Добавлено: 21.02.2012
Другие материалы по этой песне:

Страница создана 21.02.2012
http://primanota.ru/anonymous/stella-splendens-in-monte-lyrics.htm
Привет, Гость.
Предлагаем пройти революционный курс по гитаре.
Подарок от PrimaNota.Ru, забирай!