» 
 » 
Purificationis Mariæ - Proprium



Anonymous - Purificationis Mariæ - Proprium - текст песни (слова)

Introitus
 
 Suscepimus Deus misericordiam tuam
 in medio templi tui secundum nomen tuum Deus 
 ita et laus tua in fines terræ
 iustucia plena est dextera tua
 Versus:
 Magnus Dominus et laudabilis nimis
 In civitate Dei nostri
 in monte sancto eius
 
 
 Alleluia
 Post partum virgo inviolata permansisti
 Dei genitrix intercede pro nobis
 
 
 Sequentia
 
 Generosi Abrahe tu filia veneranda
 regia de Davidis stirpe genita
 
 Lætare mater et virgo nobilis
 Gabrielis archangelicoque oraculo credula
 genuisti clausa filium
 
 Te virga arida Aaron flore speciosa
 præfigurat Maria sine viri semine nato floridam 
 
 Lætare quam scrutator cordis et renum
 probat habitatu proprio singulariter dignam:
 Sancta Maria
 
 Ergo quique colimus festa parvuli Christi
 propter nos facti ejusque piæ Matris Mariæ
 
 Laus patri gloriæ qui suum filium
 gentibus et populis revelans
 Israhel nos sociat
 
 Laus quoque Sancto Spiritui sit per evum
 
 
 Communio
 
 Responsum accepit Simeon a Spiritu Sancto, 
 non visurum se mortem nisi videret Christum Domini   
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/anonymous/purificationis-mari-proprium-lyrics.htm