» 
 » 
Nobis est natus



Anonymous - Nobis est natus - текст песни (слова), перевод

  • текст
  • ноты
Nobis est natus hodie
 de pura virgine
 rex victorie.
 Cui sol lune et terra
 omnia sidera
 vernant per tempora.
 Laudamus nostrum dominum
 Maria filium
 regem humilium.
 Ideo nos terrigenæ
 laudemus hodie
 regem potentiæ.
 Gratias agentes ei
 quod nos eruerit
 de fauci tartari.
 Ut dentur nobis præmia
 magnaque gaudia
 in cœli curia.
 Salus illi et gloria
 atque victoria
 per cuncta secula.   
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/anonymous/nobis-est-natus-lyrics.htm