1. Angelus ad Virginem Sub intrans in conclave, Virginis formidinem Demulcens, inquit: Ave! Ave regina virginum; Caeli terraeque Dominum Concipies Et paries intacta Salutem hominum; Tu porta caeli facta, Medela criminum. 2. Quomodo conciperem Quae virum non cognovi? Qualiter infringerem Quod firma mente vovi? Spiritus Sancti gratia Perficiet haec omnia; Ne timeas, Sed gaudeas, secura Quod castimonia Manebit in te pura Dei potentia. 3. Ad haec virgo nobilis Respondens inquit ei: Ancilla sum humilis Omnipotentis Dei. Tibi caelesti nuntio, Tanti secreti conscio, Consentiens, Et cupiens videre Factum quod audio; Parata sum parere, Dei consilio. 4. Eia mater Domini, Quae pacem redidisti Angelis et homini, Cum Christum genuisti: Tuum exora filium ut se nobis propitium Exhibeat, Et deleat peccata: Praestans auxilium Vita frui beata Post hoc exsilium