» 
 » 
Infelix ego - Quid igitur faciam? - Ad te igitur



Бёрд Уильям - Infelix ego - Quid igitur faciam? - Ad te igitur - текст песни (слова), перевод

  • текст
  • ноты
Infelix ego, omnium auxilio destitutus, qui cœlum terramque offendi: Quo ibo? Quo me vertam? Ad quem confugiam? Quis mei miserebitur? Ad cœlum levare oculos non audeo. Quia ei graviter peccavi. In terra refugium non invenio. Quia ei scandalum fui. Quid igitur faciam? Desperabo? Absit. Misericors est Deus, pius est salvator meus. Solus igitur Deus refugium meum: Ipse non despiciet opus suum, non repellet imaginem suam. Ad te igitur, piissime Deus, tristis ac mœrens venio: Quoniam tu solus spes mea, tu solus refugium meum. Quid autem dicam tibi? Cum oculos levare non audeo, verba doloris effundam, misericordiam tuam implorabo, et dicam: Miserere mei Deus, secundum magnam misericordiam tuam.   
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/william-byrd/infelix-ego-quid-igitur-faciam-ad-te-igitur-lyrics.htm