Орландо ди Лассо - De profundis - текст песни (слова), перевод

  • текст
  • ноты
De profúndis clamavi ad te, Domine:
 Domine, exaudi vocem meam.
 
 Fiant aures túae intendentes
 in vocem deprecationis meae.
 
 Si iniquitates observaveris, Domine:
 Domine, quis sustinebit? 
 
 Quia apud te propitiatio est:
 et propter legem túam sustinui te Domine.
 
 Sustinuit anima mea in verbo ejus:
 speravit anima mea in Domino.
 
 A custodia matutina úsque ad noctem:
 speret Israel in Domino.
 
 Quia apud Dominum misericordia,
 et copiosa apud eum redemptio.
 
 Et ipse redimet Israel,
 ex omnibus iniquitatibus ejus.
 
 Gloria Patri, et Filio,
 et Spiritui sancto.
 
 Sicut erat in principio, et nunc, et semper, 
 et in saecula saeculorum. Amen.   
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/orlando-di-lasso/de-profundis-lyrics.htm