» 
 » 
Benedicite omnia opera Domini



Орландо ди Лассо - Benedicite omnia opera Domini - текст песни (слова)

Benedicite omnia opera Domini Domino: benedicite et superexaltate eum in saecula.
 Benedicite Angeli Domini Domino: benedicite caeli Domino.
 Benedicite aquae omnes quae super caelos sunt Domino: benedicite omnes virtutes Domini Domino.
 Benedicite sol et luna Domino: benedicite stellae caeli Domino.
 Benedicite imber et ros Domino: benedicite omnes spiritus Dei Domino.
 
 Benedicite ignis et aestus Domino: benedicite frigus et aestus Domino.
 Benedicite rores et pruina Domino: benedicite gelu et frigus Domino.
 Benedicite glacies et nives Domino: benedicite noctes et dies Domino.
 Benedicite lux et tenebrae Domino: benedicite fulgura et nubes Domino.
 Benedicat terra Dominum: laudet et superexaltet eum in saecula.
 
 Benedicite montes et colles Domino: benedicite universa germinantia in terra Domino.
 Benedicite fontes Domino: benedicite maria et flumina Domino.
 Benedicite cete et omnia quae moventur in aquis Domino: benedicite omnes volucres caeli Domino.
 Benedicite omnes bestiae et pecora Domino: benedicite filii hominum Domino.
 Benedicat Israel Dominum: laudet et superexaltet eum in saecula.
 
 Benedicite sacerdotes Domini Domino: benedicite servi Domini Domino.
 Benedicite spiritus et animae justorum Domino: benedicite sancti et humiles corde Domino.
 Benedicite Anania, Azaria, Misael Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
 Benedicamus Patrem et Filium cum Sancto Spiritu: laudemus et superexaltemus eum in saecula.
 Benedictus es Domine in firmamento caeli: et laudabilis et gloriosus et superexaltatus in saecula.   
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/orlando-di-lasso/benedicite-omnia-opera-domini-lyrics.htm