» 
 » 
Manum suam misit hostis



Manuel Cardoso - Manum suam misit hostis - текст песни (слова), перевод

  • текст
  • ноты
JOD
 Manum suam misit hostis  
 Ad omnia desiderabilia ejus,  
 Quia vidit gentes   
 Ingressas sanctuarium suum,  
 De quibus praeceperas  
 Ne intrarent in ecclesiam tuam. 
 CAPH
 Omnis populus ejus gemens,  
 Et quaerens panem;   
 Dederunt pretiosa quaeque pro cibo 
 Ad refocillandam animam.  
 Vide, Domine, et considera  
 Quoniam facta sum vilis!  
 LAMED
 O vos omnes qui transitis per viam, 
 Attendite et videte   
 Si est dolor sicut dolor meus! 
 Quoniam vindemiavit me,  
 Ut locutus est Dominus,  
 In die furoris sui.
 
 Jerusalem, Jerusalem,  
 Convertere ad Dominum Deum tuum.   
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/manuel-cardoso/manum-suam-misit-hostis-lyrics.htm