» 
 » 
Officium de Cruce



Loyset Compère - Officium de Cruce - текст песни (слова)

In nomine Jesu omne genuflectatur,
 cælestium, terrestrium, et infernorum,
 quia Dominus factus est pro nobis
 oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
 
 Adoramus te Christe et benedicimus tibi,
 quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
 Qui passus est pro nobis,
 miserere nobis.
 
 Patris sapientia, veritas divina,
 Deus homo captus est hora matutina.
 Notis a discipulis cito derelictus,
 a Iudæis traditus, venditus et afflictus.
 
 Hora prima ductus est Jesus ad Pilatum,
 et a falsis testibus multum accusatum,
 colaphis percutiunt manibus ligatum,
 vultum Dei conspuunt lumen cæli gratum.
 
 Crucifige, clamitant hora tertiarum:
 illusus induitur veste purpurarum,
 caput eius pungitur corona spinarum.
 Crucem portans humeris ad loca poenarum.
 
 Hora sexta Iesus est in cruce clavatus
 et est cum latronibus morti deputatus.
 Præ tormentis sitiens felle saturatus,
 agnus crimen diluens sic ludificatus.
 
 Hora nona Dominus Iesus expiravit,
 Heli clamans, spiritum patri commendavit.
 Latus eius lancea miles perforavit,
 terra tunc contremuit et sol obscuravit.
 
 De cruce deponitur hora vespertina.
 Fortitudo latuit in mente divina,
 talem mortem subiit vitæ medicina.
 Heu, corona gloriæ iacuit supina.
 
 Hora completorii datur sepulturæ,
 corpus Christi nobile, spes vitæ futuræ
 conditur aromate: complentur Scripturæ.
 Iugis sit memoria mortis mihi curæ.   
Другие композиции этого автора:
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/loyset-compere/officium-de-cruce-lyrics.htm