» 
 » 
O beata beatorum



Johannes Roullet - O beata beatorum - текст песни (слова), перевод

  • текст
  • ноты
O beata beatorum 
 martyrum sollemnia,
 O devote recolenda 
 victorum certamina!
 Digni dignis fulgent signis 
 et florent virtutibus,
 Illos semper condecenter 
 veneremur laudibus.
 
 Fide, voto, corde toto 
 adhæserunt Dómino,
 Et invicti sunt addicti 
 atroci martyrio.
 Carcerati, trucidati 
 tormentorum genera
 Igne læsi, ferro cæsi 
 pertulerunt plurima.
 
 Dum sic torti cedunt morti 
 carnis per interitum,
 Ut electi sunt adepti 
 beatorum perennia.
 Per contemptum mundanorum 
 et per bella fortia
 Meruerunt angelorum 
 fieri consortia.
 
 Ergo facti cohæredes 
 Christo in cælestibus,
 Apud ipsum vota nostra 
 promovete precibus.
 Ut post huius finem vitæ 
 et post transitoria
 In perenni mereamur 
 exultare gloria.   
Другие композиции этого автора:
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/johannes-roullet/o-beata-beatorum-lyrics.htm