» 
 » 
Doctorum principem - Melodia suavissima - Vir mitis



Johannes Ciconia - Doctorum principem - Melodia suavissima - Vir mitis - текст песни (слова), перевод

  • текст
  • ноты
Voice 1:
 Doctorum principem super ethera
 revocant virtutum digna merita
 ergo vive voci detur opera
 promat mentis fervor intus concita
 
 O Francisce Zabarelle, gloria
 doctor honos et lumen Patavorum,
 vive felix de tanta victoria
 pro te virescit fama Patavorum,
 
 O Francisce Zabarelle, pabula
 Parasti pastoribus armentorum
 quibus pascani oves grata secula
 te pro muner revocant laborum. Amen.
 
 Voice 2:
 Melodia suavissima cantemus
 tangat voces melliflue sidera,
 concordie carmen liram sonemus
 resonet per chorus pulsa cithara.
 
 O Francisce Zabarelle, protector
 imo verus pater rei publice,
 illos ad se vocat rerum conditor
 qui fortune miserentur lubrice.
 
 O Francisce Zabarelle, causas
 specularis omnium creatorum
 tuas posteri resonebunt musas
 per omnia secula seculorum. Amen.   
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/johannes-ciconia/doctorum-principem-melodia-suavissima-vir-mitis-lyrics.htm