» 
 » 
Osculetur me osculo oris sui



Jacques Barbireau - Osculetur me osculo oris sui - текст песни (слова)

Sponsa. Osculetur me osculo oris sui;
 quia meliora sunt ubera tua vino,
 fragrantia unguentis optimis.
 Oleum effusum nomen tuum;
 ideo adolescentulæ dilexerunt te.
 
 Ego flos campi et lilium convallium.
 Sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias.
 
 Læva eius sub capite meo, 
 et dextera illius amplexabitur me.
 
 Adiuro vos filiae Jerusalem per capreas cervosque camporum, 
 ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, 
 quoadusque ipsa velit.
 
 Vox dilecti mei ecce iste venit saliens in montibus transiliens colles.
 
 Similis est dilectus meus capreæ, hinnuloque cervorum.
 En ipse stat post parietem nostrum,
 respiciens per fenestras, 
 prospiciens per cancellos.
 Amen.   
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/jacques-barbireau/osculetur-me-osculo-oris-sui-lyrics.htm