Resonet in laudibus cum iucundis plausibus Sion cum fidelibus: apparuit quem genuit Maria. Sunt impleta quae predixit Gabriel. Eja, eja, Virgo deum genuit quod divina voluit clementia. Hodie apparuit, apparuit in Israel: Ex Maria Virgine est natus rex.