» 
 » 
Gaudens exulta



H. Battre - Gaudens exulta - текст песни (слова)

Gaudens exulta tu Cennacum bona villa,
 que tua per merita caput es vocitata,
 Condrosi terra, pre cunctis non sine causa.
 In te nam sita sacra stat ecclesia
 quam multum sancta dilexit virgo Maria,
 Ostendunt miracula, que deus egit in illa.
 Extat enim templum maternum felice sacrum,
 quo fecit mirum sub Christi nomine dudum,
 dum juvenes morti dedites quoque flumine mersos
 quinque parenti vivos reddidit atque sanatos.
 Ergo rogemus corde bono qui regnat in alto
 quod semper Cennacum servet ab hoste maligno.   
Другие композиции этого автора:
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/h-battre/gaudens-exulta-lyrics.htm