» 
 » 
Magnanimae gentis laudes patiare, mi Berna - Nexus amicie Musa modulante Camena



Guillaume Dufay - Magnanimae gentis laudes patiare, mi Berna - Nexus amicie Musa modulante Camena - текст песни (слова)

Magnanimae gentis laudes patiare, mi Berna
 Augeat usque suum nuntia fama decus!
 Vox Pegasea locum mundi procurrat ad omnem:
 Cognoscant Daci, Teucria, Parthus, Arabs
 Quam fortes animos, quam ferrea pectora
 Quamque egregious sensus, optima Berna, patris!
 Juribus annorum cujus res publica florens
 Consilio veterum multiplicata manet
 Cultrix justitiae, communis pacis amatrix,
 Quae tua gloria sit, maxima gesta docent!
 Alleluja.
 
 Nexus amicitiae Musa modulante Camena
 Magnificetur enim nil sine pace valet
 Quando jungi potuisti, Berna, Friburgo
 Quanta mali rabies impetuosa ruit!
 Optima cum vobis communia vota fuere
 O quibus, o quantis utraque functa fuit!
 Vivite felices! Praeclara Sabaudia pacis
 Auctrix servatrix faedera vestra probat.
 Praegetium Ludovicum comitemque Philippum
 Cernitis en magnum pondus amicitiae. Alleluja.   
Другие композиции этого автора:
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/guillaume-dufay/magnanimae-gentis-laudes-patiare-mi-berna-nexus-amicie-musa-modulante-camena-lyrics.htm