The odd verses are set. 1. Mundi renovatio Nova parit gaudia Resurgenti Domino Conresurgunt omnia Elementa serviunt Et auctoris sentiunt Quanta sit solempnia [2. Ignis volat mobilis Et ær volubilis Fluit aqua labilis Terra manet stabilis Alta petunt levia Centrum tenent gravia Renovantur omnia] 3. Cœlum fit serenius Et mare tranquillius Spirat aura levius Vallis nostra floruit Revirescunt arida Recalescunt frigida Postquam ver intepuit [4. Gelu mortis solvitur Princeps mundi tollitur Et ejus destruitur In nobis imperium Dum tenere voluit In quo nihil habuit Jus amisit proprium] 5. Vita mortem superat Homo jam recuperat Quod prius amiserat Paradisi gaudium Viam præbet facilem Cherubim versatilem Amovendo gladium [6. Christus cœlos reserat Et captivos liberat Quos culpa ligaverat Sub mortis interitu Pro tanta victoria Patri, Proli gloria Sit cum Sancto Spiritu. Amen.] Adam de Saint-Victor