» 
 » 
Eya recolamus



Anonymous - Eya recolamus - текст песни (слова)

Eya recolamus laudibus piis digna.
 
 Huius diei carmina in qua nobis lux oritur gratissima.
 
 (Noctis interit nebula pereunt nostri criminis umbracula.)
 
 Hodie saeculo maris stella (est) enixa novae salutis gaudia
 
 (Quem tremunt baratra mors cruenta pavet ipsa a quo peribit mortua.)
 
 Gemit capta pestis antiqua coluber lividus perdit spolia.
 
 (Homo lapsus ovis abducta revocatur ad superna gaudia.)
 
 Gaudent (in) hac die agmina angelorum celestia.
 
 (Quia erat dragma decima perdita et est inuenta.)
 
 O culpa nimium beata qua redempta est natura.
 
 (Deus qui creavit omnia nascitur ex femina.)
 
 Mirabilis natura mirifice induta assumens quod non erat manens quod erat.
 
 (Induitur natura divinitas humana quis audivit talia die rogo facta.
 
 Querere venerat pastor pius quod perierat.
 
 Induit galeam certat ut miles armatura.
 
 Sublatus in sua propria ruit hostis spicula auferuntur tela
 
 In quibus fidebat divisa sunt illius spolia capta preda sua.
 
 Christi pugna fortissima salus vera est nostra.
 
 Qui nos suam ad patriam duxit post victoriam.
 
 In qua laus sibi est eterna.)   
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/anonymous/eya-recolamus-lyrics.htm