» 
 » 
Venite Exsultemus Domino



Adrianus Petit Coclico - Venite Exsultemus Domino - текст песни (слова)

Psalmus 94 (Versio Romana)
 
 Venite, exsultemus Domino;
 iubilemus Deo salutari nostro.
 Præoccupemus faciem eius in confessione,
 et in psalmis iubilemus ei.
 Quoniam Deus magnus Dominus,
 et rex magnus super omnes deos.
 
 Quoniam non repellet Dominus plebem suam,
 quia in manu eius sunt omnes fines terræ,
 et altitudines montium ipse conspicit;
 quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud:
 et aridam fundaverunt manus eius.
 
 Venite, adoremus, et procidamus ante Deum,
 ploremus coram Domino qui fecit nos,
 quia ipse est Dominus Deus noster,
 nos autem populus eius et oves pascuæ eius.
 
 Hodie si vocem eius audieritis
 "nolite obdurare corda vestra,
 sicut in exacerbatione
 secundum diem tentationis in deserto,
 ubi tentaverunt me patres vestri:
 probaverunt et viderunt opera mea.
 
 Quadraginta annis proximus fui (generationi huic,)
 et dixi: Semper hi errant corde.
 Ipsi vero non cognoverunt vias meas,
 quibus iuravi in ira mea:
 Si introibunt in requiem meam".   
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/adrianus-petit-coclico/venite-exsultemus-domino-lyrics.htm