In voluntate tua, Domine, universa sunt posita, et non est qui possit resistere voluntati tuae: tu enim fecisti omnia, coelum et terram, et universa quae coeli ambitu continentur: Dominus universorum tu es. Beati immaculati in via: qui ambulant in lege Domini.