» 
 » 
O bone Jesu



Robert Carver - O bone Jesu - текст песни (слова), перевод

  • текст
  • ноты
Carver's setting is more extensive than others. 
 O bone Jesu, O piissime Jesu, O dulcissime Jesu,
 O Jesu fili virginis Mariae plenus pietate
 O dulcis Jesu
 secundum magnam misericordiam tuam
 miserere mei.
 O clementissime Jesu
 deprecor te per illum sanguinem pretiosum
 quem pro peccatoribus effundere voluisti
 ut abluas iniquitatem meam
 et in me respicias
 miserum et indignum peccatorem
 et hoc nomen Jesum invocantem.
 O nomen Jesu, nomen dulce, nomen Jesu,
 nomen dilectabile, nomen Jesu, nomen suave,
 quid enim est Jesus nisi salvator?
 Ergo bone Jesu propter nomen tuum
 salva me ne peream
 et ne permittas me damnari
 quem tu ex nihilo creasti.
 O bone Jesu ne perdat me iniquitas mea.
 Rogo te, piissime Jesu,
 ne perdas me quem fecit tua bonitas.
 O dulcis Jesu, recognosce quod tuum est
 et absterge quod alienum est.
 O amantissime Jesu, O desideratissime Jesu,
 O mitissime Jesu, O Jesu,
 admitte me intrare regnum tuum, dulcis Jesu.   
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/robert-carver/o-bone-jesu-lyrics.htm