» 
 » 
Gaude Virgo



Pierre de La Rue - Gaude Virgo - текст песни (слова)

Gaude virgo mater Christi,
 tu qui sola meruisti,
 O virgo dulcissima,
 esse tantae dignitatis
 ut sis sanctae trinitatis
 sessione proxima.
 
 Gaude flore virginali
 quae honore speciali
 transcendis splendiferum;
 et sanctorum decoratum
 angelorum principatum
 dignitate muneratum.
 
 Gaude nexu voluntatis,
 et amplexu caritatis,
 juncta sic altissimo,
 ut ad votum consequaris,
 quod vis totum ac precaris
 ab illo.
 
 Gaude splendens vas virtutum,
 cujus pendens est ad nutum,
 tota caeli curia,
 te benignam et felicem,
 Jesu dignam genetricem
 venerans in gloria.
 
 Gaude sponsa cara Dei,
 nam ut clara lux diei
 solis datur lumine,
 sic tu facis orbem vere,
 tuae pacis resplendere
 lucis plenitudine.
 
 Gaude mater miserorum,
 quia pater saeculorum,
 dabit te colentibus,
 congruentem hic mercedem,
 et felicem polisedem,
 regnis in caelestibus.
 
 Gaude parens virgo pura,
 certa manens et secura,
 quod haec tua gaudia.
 Non cessabunt, nec decrescent,
 sed durabunt ac florescent
 per aeterna saecula.
 Amen.   
Другие материалы по этой песне:
  • Текст (слова)

https://primanota.net/pierre-de-la-rue/gaude-virgo-lyrics.htm