» 
 » 
Presulem Ephebeatum



Petrus Wilhelmi de Grudencz - Presulem Ephebeatum - текст песни (слова), перевод

  • текст
  • ноты
Presulem ephebeatum
 trabeatum radiatum
 venustemus sedulo
 Martinum cum preconio
 Quiterrena parvi pendens
 et ad alta se extendens
 mundo abrenunciat
 in quo crebro militat.
 O Martini, olim mundi
 miles demum verna Christi
 salvatoris pisticus
 stirpe tu eugenius.
 Claustrum cito mancipasti
 in quo Christo clentasti
 sua nusquam stigmata
 ignorans letalia.
 Quam devote sistis rogans
 oblectamenta dire negans
 mundi simul hiis denegans
 tue nutum anime.
 Quare calles poli isti
 enti deneganti scisti
 sertum quia capere
 ergo nos protegens
 Qui fuisti mire negans
 fasce perge timida
 atque nimis denegans
 saporis fastidia
 Quia cluit mitem mos te
 mitem pro te venerantibus
 Christum roga ut ab hoste
 tueamur protinus
 Hosque de miseria
 duc ad celi culmina
 ubi eve sedulo
 celi fruamur bravio.
 Amen.   
Другие композиции этого автора:
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/petrus-wilhelmi-de-grudencz/presulem-ephebeatum-lyrics.htm