» 
 » 
Missus est angelus Gabriel



Орландо ди Лассо - Missus est angelus Gabriel - текст песни (слова)

1.
 Missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth
 ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Joseph de domo David, et nomen virginis Maria.
 Et ingressus angelus ad eam dixit:
 Ave, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus.
 Quae cum audisset, turbata est in sermone ejus et cogitabat qualis esset ista salutatio.
 Et ait angelus ei:
 
 2.
 Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum. Ecce concipies in utero et paries filium
 et vocabis nomen ejus Jesus. Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur,
 et dabit ei Dominus sedem David, patris ejus, et regnabit in domo Jacob in aeternum
 et regni ejus non erit finis.
 
 3.
 Dixit autem Maria ad angelum:
 Quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco?
 Et respondens angelus dixit ei:
 Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi,
 ideoque et quod nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei.
 Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senectute sua
 et hic mensis sextus est illi quae vocatur sterilis,
 quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.
 
 4.
 Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum.
 (Lc 1; 26-38)   
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/orlando-di-lasso/missus-est-angelus-gabriel-lyrics.htm