» 
 » 
Mira loquor a 10



Орландо ди Лассо - Mira loquor a 10 - текст песни (слова), перевод

  • текст
  • ноты
Mira loquor, sed digna fide.
 Bernardus, quid est hoc vivis adhuc? Vivo. 
 Non ergo es mortuus? Imo.
 Et quid agis? Requiesco. 
 Taces, an faris? Utrunque.
 Cur retices? Quia dormio. 
 Cur loqueris? Quia vivo.
 Quid loqueris? Sacra mystica. 
 Cui? Mea scripta legenti.
 Num cunctis. Non. 
 Ergo quibus? Qui dulcia quaerunt. 
 Nomen habes? Ita.
 Quod? Bernardus id est bona nardus.
 Cur nardus? Quia fragro. 
 Quo nam fragmine? Dulci.
 Cui fragras et ubi? Lectori codice sacro.
 Quod cognomen habes? De clara valle. 
 Manes hic? Mansi, sed modo non. 
 Ubi nunc? In vertice montis.
 Qualis eras in valle manens? Humilis. 
 Modo quantus? Maior nunc sursum, quanto minor ante deorsum.
 Nil ne tui quidquam vallis habet? Imo. 
 Quid? Ossa. 
 Quousque? Terrenum doneo fiat coeleste cadaver.   
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/orlando-di-lasso/mira-loquor-a-10-lyrics.htm