» 
 » 
Jam lucis orto sidere



Орландо ди Лассо - Jam lucis orto sidere - текст песни (слова), перевод

  • текст
  • ноты
Prima pars
   Jam lucis orto sidere
 statim oportet bibere,
 ergo bene erimus
 si bene potaverimus.
   Si quis plene non biberit
 salvus esse non poterit,
 bibamus ergo egrigie
 et rebibamus optime,
   ut in somni requie
 possimus esse hodie,
 in qua nemo valeat
 nisi laetari gaudeat,
   nisi bibat et rebibat,
 et rebibendo bibat
 semel et secundo
 donec nihil sit in fundo.
   Ergo, noster frater,
 bibamus ter, quater,
 bibamus et rebibamus
 et in potatione gaudeamus
 
 Secunda pars
   Qui ponit aquam in Falerno
 sit sepultus in inferno.
 Aqua limpha maledicta
 sit nobis interdicta.
   Gloria sit tibi vinum,
 Guernace, Graecum et Latinum,
 lauda vinum quod feramus
 et super omne laudamus.
   Sit semper nostra lectio
 longissimo potatio,
 ut durat ista regula
 in sempiterna saecula.   
Другие композиции этого автора:
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/orlando-di-lasso/jam-lucis-orto-sidere-lyrics.htm