Орландо ди Лассо - Infelix ego - текст песни (слова), перевод

  • текст
  • ноты
Infelix ego, omnium auxilio destitutus, qui caelum terramque offendi: quo ibo? quo me vertam? ad quem confugiam? quis mei miserebitur? Ad caelum levare oculos non audeo, quia ei graviter peccavi, in terra refugium non invenio, quia ei scandalum fui. Quid igitur faciam? desperabo? Absit, misericors est Deus, pius est Salvator meus.  Solus igitur Deus refugium meum, ipse non despiciet opus suum, non repellet imaginem suam. Ad te igitur, piissime Deus, tristis ac maerens venio, quoniam tu solus spes mea, tu solus refugium meum. Quid autem dicam tibi? cum oculos levare non audeam? verba doloris effundam, misericordiam tuam implorabo et dicam: miserere mei Deus, secundum magnam misericordiam tuam.   
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/orlando-di-lasso/infelix-ego-lyrics.htm