» 
 » 
Fertur in conviviis



Орландо ди Лассо - Fertur in conviviis - текст песни (слова), перевод

  • текст
  • ноты
(version 1, 1565) Fertur in conviviis vinus vina vinum. 
Masculinum displicet, placet femininum; 
Et in neutro genere vinum est divinum, 
Loqui facit clericum optimum latinum. 
Volo inter omnia vinum pertransire: 
Vinum facit vetulas leviter salire 
Et ditescit pauperes, claudos facit ire, 
Mutis dat eloquium, et surdis audire. 
Potatores incliti semper sunt benigni 
Tam senes quam juvenes; in aeterno igni 
Cruciantur rustici, qui non sunt tam digni, 
Ut gustare noverint bonum haustum vini. 
Meum est propositum in taberna mori 
Et vinum apponere sitienti ori; 
Ut dicant cum venerint angelorum chori: 
"Deus sit propitius huic potatori". 
Et plus quam ecclesiam diligam tabernam: 
Illam nullo tempore sprevi neque spernam, 
Donec sanctos angelos venientes cernam, 
Cantantes pro ebriis: "Requiem eternam". 
(version 2, "Magnus opus musicum", 1604)
 Fertur in conviviis vinus vina vinum. 
Masculinum displicet, nocet femininum; 
Et in neutro genere vinum est nocivum,  
Loqui facit homines pessimum latinum. 
Volo nunquam igitur vinum pertransire: 
Quia facit homnies leviter salire, 
Et jubet pauperibus divites praeire, 
Teсta pandit omnia facitque perire. 
Potatores nequeunt fieri beati 
Tam senes quam juvenes daemone sunt sati, 
Nam sunt ad coelestia jussa non parati, 
Edunt, bibunt et ludunt, hinc erunt damnati. 
Horum est propositum in taberna mori 
Et vinum apponere sitienti ori; 
Ut dicant cum venerint inferorum chori: 
"Bacchus sit propitius huic potatori". 
Hi plus quam ecclesiam diligunt tabernam: 
Hanc nec ullo tempore dicunt condemnendam, 
Donec malos angelos venientes cernant, 
Cantantes his non fore "Requiem eternam".   
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/orlando-di-lasso/fertur-in-conviviis-lyrics.htm