» 
 » 
Diliges proximum tuum



Орландо ди Лассо - Diliges proximum tuum - текст песни (слова)

Diliges proximum tuum sicut te ipsum,
 quod si invicem mordetis, videte ne ab invicem consumamini.
 Dico autem in Christo: spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.
 Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem,
 haec sici invicem adversantur, ut non quaecumque vultis illa faciatis,
 quod si spiritu ducimini non estis sub lege.
 Manifesta sunt autem opera carnis quae sunt:
 fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria,
 idolorum servitus, veneficia, inimicitiae,
 contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones,
 sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, comesationes et his similia
 quae praedico vobis sicut praedixi.
 
 Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.
 
 Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia,
 benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides,
 modestia, continentia, castitas,
 adversus hujuscemodi non est lex,
 qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt
 cum vitiis et concupiscentiis.
 
 (Gal. 5;14-24)   
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/orlando-di-lasso/diliges-proximum-tuum-lyrics.htm