Моцарт Вольфганг Амадей - Venite populi - текст песни (слова), перевод

  • текст
  • ноты
Venite, populi, venite 
de longe venite, 
et admiramini gentes. 
Venite, populi, venite, 
an alia natio tam grandis, 
quae habet Deos appropinquantes sibi, 
sicut Deus noster adest nobis, 
cujus in ara veram praesentiam 
contemplamur jugiter per fidem vivam, 
an alia natio tam grandis? 
O sors cunctis beatior, 
O sors sola fidelium, 
quibus panis fractio 
et calicis communio 
est in auxilium. 
Eja ergo epulemur 
in azymis veritatis et sinceritatis, 
eja ergo epulemur 
et inebriemur vino laetitiae sempiternae; 
an alia natio tam grandis? 
Venite, populi, venite.   
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/mozart-wolfgang-amadeus/venite-populi-lyrics.htm