» 
 » 
Ascendit Joseph a Galilaea



Melchior Vulpius - Ascendit Joseph a Galilaea - текст песни (слова), перевод

  • текст
Ascendit Joseph a Galilaea de civitate Nazareth in Judaeam, in civitatem David, quae vocatur Bethlehem: ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore, quae erat praegnans. Accidit autem, cum essent ibi, completi sunt dies ut pariendi. Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in praesepio: quia non erat eis locus in diversorio. Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum. Et ecce angelus Domini astitit illis, et claritas Domini circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.
 Et dixit illis angelus: Ne timeatis: ecce enim annuncio vobis gaudium magnum, quod futurum est toti populo: quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Et hoc vobis signum: invenietis puerum fasciis involutum, et positum in praesepi. Et subito facta est cum angelo multitudo militiae coelestis laudantium Deum, et dicentium: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bona voluntas.
 Alleluja.   
Другие композиции этого автора:
Другие материалы по этой песне:
  • Текст (слова)

https://primanota.net/melchior-vulpius/ascendit-joseph-a-galilaea-lyrics.htm