» 
 » 
Hymnen Op. 107



Josef Rheinberger - Hymnen Op. 107 - текст песни (слова)

I. Jam sol recedit igneus,
 tu lux perennis unitas,
 nostris beata trinitas,
 infunde amorem cordibus.
 
 Te mane laudum carmine,
 te deprecamur vespere,
 digneris, ut te supplices,
 laudemur inter coelites.
 
 Patri simulque filio,
 tibique sancte spiritu,
 sicut fuit, sit jugiter,
 saeclum per omne gloria. 
 Amen.
 
 II. Salvete flores martyrum
 in lucis ipso limine
 quos saevus ensis mesuit
 ceu turbo nascentes rosas.
 
 Grex immolatorum tener
  aram sub ipsam simplices
 palma et coronis luditis
 quo proficit tantum nefas
 quid crimen Harodem juvat?
 
 Unus tot inter funera
 impune Christus tollitur.
 Cunae redundant sanguine
 sed in Deum frustra furit,
 unum petit tot mortibus
 mortes tot unus effugit.
 
 Inter coaevi sanguinis 
 fluenta solus integer
 ferum quod orbabat nurus
 partus fefelit virginis.
 
 Matres querelis parcite,
 quid rapta fletis pignora ?
 Agnum salutis obsidem
 denso sequuntur agmine.   
Другие композиции этого автора:
Другие материалы по этой песне:
  • Текст (слова)

https://primanota.net/josef-rheinberger/hymnen-op-107-lyrics.htm