» 
 » 
Matins of the Assumption of Our Lady



José Maurício Nunes Garcia - Matins of the Assumption of Our Lady - текст песни (слова)

1. Vidi speciosam sicut columbam 
 ascendentem desuper rivos aquarum, 
 cuius inaestimabilis odor erat nimis 
 in vestimentis eius. 
 Et sicut dies verni 
 circumdabant eam flores rosarum 
 et lilia convallium. 
 Quae est ista quae ascendit per desertum, 
 sicut virgula fumi, 
 ex aromatibus myrrhae et thuris?
 
 2. Sicut cedrus exaltata sum in libano, 
 et sicut cypressus in monte Sion: 
 quasi myrrha electa Dedi suavitatem odoris
 Et sicut cinamomum et balsamum aromatizans.
 
 3. Quae est ista, quae processit 
 et formosa tamquam Jerusalem? 
 Viderunt eam filiae Sion, et beatam dixerunt 
 Et reginae laudaverunt eam.
 Et sicut dies verni 
 circumdabant eam flores rosarum 
 et lilia convallium. 
 Gloria Patri...
 
 4. Ornatam monilibus filium Jerusalem
 Dominus concupivit
 Et videntes eam, filiae Sion 
 beatissimam praedicaverunt discentes
 unguentum effluum Nomen Tuum
 Astitit Regina a dexteris Tuis
 Investitu deaurata circundata varietate.
 
 5. Beatam me dicent omnes generationem
 Quia fecit mihi magna qui potens est
 Et sanctum Nomen ejus.
 Et misericordia ejus 
 A progenie in progenies timentibus eum.
 
 6. Beata es Virgo Maria
 Quae Dominum portasti creatorem mundi.
 Genuisti qui te fecit 
 et in aeternum permanens virgo.
 Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum.
 Gloria Patri...
 
 7. Diffusa est gratia in labiis tuis.
 Propterea benedixit te Deus in aeternum
 Myrrha ut jutta et casia avestimentis tuis
 A domibus eburneis ex quibus te delectaverunt
 Filiae Regnum in honore tuo.
 
 8. Beata es Virgo Maria, Dei genitrix 
 quae credidisti Domino, perfecta sunt
 in te quae dicta sunt tibi.
 Esse exaltata es super chorus Angelorum.
 Intercede pro nobis ad Dominum Deum nostrum.
 Ave Maria, gratia plena Dominus tecum.
 Gloria Patri...    
Другие композиции этого автора:
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/jose-mauricio-nunes-garcia/matins-of-the-assumption-of-our-lady-lyrics.htm