Simon Petre antequam de navi vocarem te, novi te et super plebem meam principem te constitui et claves regni caelorum tradidi tibi. Quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in caelis et quodcumque solveris super terram erit solutum et in caelis. Si diligis me, Simon Petre, pasce oves meas. Domine, tu nosti quia amo te, et animam meam pono pro te. Quid cumque ligaveris super terram erit ligatum et in coelis et quid cumque salveris super terram erit solutum et in coelis. Gloria Patri et Spiritui Sancto gloria. Domine, situes jube me venire ad te super aquas. Et extendens manum apprehendit eum Et dixit Jesus modicae fidei, quare jubilasti. Cum vidisset ventum validum venientem timuit Cum coepisset mergi clamavit dicens Domine, salvum me fac. Surge, Petre, et indue te vestimentis tuis accipe fortitudinem ad salvandas gentes. Quia ceciderunt catenae de manibus tuis. Angelus Domini astitit et lumen refulsit in habitaculo carceris percussoque latere Petri excitavit eum, dicens: surge velociter. Tu es Pastor ovium, Princeps Apostolorum, tibi tradidit Deus omnia regna mundi et ideo tibi traditae sunt claves regni caelorum. Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tuae et tu aliquando conversus confirma fratris tuas. Caro et sanguis no revelavit tibi, sed Pater meus qui est in caelis. - Quem dicunt homines esse Filium hominis? dixit Iesus discipulis suis. Respondens Petrus dixit: - tu es Christus, Filius Dei vivi - et ego dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Beatus es Simon Barjona qui caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui est in coelis. Gloria Patri...