» 
 » 
Matins of Our Lady of Mount Carmel



José Maurício Nunes Garcia - Matins of Our Lady of Mount Carmel - текст песни (слова)

Sancta et immaculata virginitas, quibus te laudibus efferam, nescio: 
 Quia, quem caeli capere non poterant, tuo gremio contulisti.
 Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui. 
 
 Congratulamini mihi omnes qui diligitis Dominum, 
 quia cum essem parvula, placui Altissimo:
 Et de meis visceribus genui Deum et hominem.
 Beatam me dicent omnes generationes
 quia Ancillam humilem respexit Deus
 et de meis visceribus genui Deum et hominem.
 
 Beata es Virgo Maria quae Dominum portasti creatorem mundi. 
 Genuisti qui te fecit, et in aeternum permanes virgo.
 Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum.
 Gloria Patri et Spiritui Sancto.
 
 Sicut cedrus exaltata sum in Libano 
 et sicut cypressus in monte Sion: 
 quasi myrrhae electa dedi suavitatem odoris 
 et sicut cinamomum et balsamum aromatizans.
 
 Quae es ista quae processit 
 sicut sol et formosa tamquam Jerusalem;
 viderunt eam filiae Sion et beatam dixerunt
 et Reginae laudaverunt eam.
 Et sicut dies verni circundabant eam
 flores rosarum et lilia convalium.
 
 Ornatam monilibus filiam Jerusalem Dominus concupivit 
 et videntes eam filiae Sion 
 beatissimam praedicaverunt dicentes 
 unguentum effusum nomen tuum.
 Astitit Regina a dextris tuis
 in vestitu diaurato, circundata varietate.
 Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
 
 Felix namque es sacra Virgo Maria 
 et omni laude dignissima: 
 quia ex te ortus est sol iustitiae, 
 Christus Deus noster.
 Ora pro populo, interveni pro clero
 intercede pro devoto foemineo sexu
 sentiant omnes tuum Juvamen, 
 quicumque celebrant tuam solemnem commemorationem.
 Quia ex te ortus est sol justitiae
 Christus Deus noster.
 
 Beatam me dicent omnes generationes
 quia fecit mihi Dominus 
 magnam qui potens est, 
 et Sanctum nomen eius 
 et misericordia eius a progenie 
 in progenies timentibus eum.
 Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.   
Другие композиции этого автора:
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/jose-mauricio-nunes-garcia/matins-of-our-lady-of-mount-carmel-lyrics.htm