» 
 » 
Exsultet Orbis Gaudiis



José Maurício Nunes Garcia - Exsultet Orbis Gaudiis - текст песни (слова)

1. Exsultet orbis gaudiis,
 Coelum resultet laudibus:
 Apostolorum gloriam
 Tellus et astra concinunt.
 
 2. Vos saeculorum judices,
 Et vera mundi lumina:
 Votis precamur cordium,
 Audite voces supplicum.
 
 3. Qui templa coeli clauditis,
 Serasque verbo solvitis:
 Nos a reatu noxios
 Solvi jubete, quaesumus.
 
 4. Praecepta querum protinus
 Languor salusque sentiunt,
 Sanate mentes languidas,
 Augete nos virtutibus;
 
 5. Ut cum redibit arbiter
 In fine Christus saeculi,
 Nos sempiterni gaudii
 Concedat esse compotes.
 
 6. Patri, simulque Filio,
 Tibique, Sancte Spiritus,
 Sicut fuit, sit jugiter
 Saeclum per omne gloria.
 
 Amen   
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/jose-mauricio-nunes-garcia/exsultet-orbis-gaudiis-lyrics.htm