» 
 » 
Decora Lux Aeternitatis



José Maurício Nunes Garcia - Decora Lux Aeternitatis - текст песни (слова)

1. Decora lux aeternitatis auream
 Diem beatis irrigavit ignibus,
 Apostolorum quae coronat Principes,
 Reisque in astra liberam pandit viam.
 
 2. Mundi Magister, atque caeli Janitor,
 Romae parentes, arbitrique gentium,
 Perensis ille, hic per crucis victor necem,
 Vitae senatum laureate possident.
 
 3. O Roma felix, quae duorum Principum
 Es consecrata glorioso sanguine:
 Horum cruore purpurata ceteras,
 Excellis orbis una pulchritudines.
 
 4. Sit Trinitati sempiterna gloria,
 Honor, potestas, atque jubilatio,
 In unitate quae gubernat omnia,
 Per universa saeculorum1 saecula.
 
 Amen
 1 in modern texts: aeternitatis.   
Другие композиции этого автора:
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/jose-mauricio-nunes-garcia/decora-lux-aeternitatis-lyrics.htm