» 
 » 
Media vita a 6



John Sheppard - Media vita a 6 - текст песни (слова), перевод

  • текст
  • ноты
Media vita in morte sumus
 Quem quærimus adjutorem nisi te, Domine?
 Qui pro peccatis nostris juste irasceris
 Sancte Deus, Sancte fortis, Sancte et misericors Salvator, Amaræ morti ne tradas nos.
 
 Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace:
 Quia viderunt oculi mei salutare tuum
 Quod parasti ante faciem omnium populorum:
 Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel.
 Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
 Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.
 
 Ne projicias nos in tempore senectutis cum defecerit virtus nostra ne derelinquas nos domine
 Sancte Deus, Sancte fortis, Sancte et misericors Salvator, Amaræ morti ne tradas nos
 
 Noli claudere aures tuas ad preces nostras
 Sancte fortis, Sancte et misericors Salvator, Amaræ morti ne tradas nos
 
 Qui cognoscis occulta cordis parce peccatis nostris
 Sancte et misericors Salvator, Amaræ morti ne tradas nos.   
Другие композиции этого автора:
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/john-sheppard/media-vita-a-6-lyrics.htm