» 
 » 
Sacerdotem Christi Martinum



Johannes Roullet - Sacerdotem Christi Martinum - текст песни (слова)

Sacerdotem christi martinum cuncta per orbem canat ecclesia pacis catholicae
 Atque illius nomen omnis haereticus fugiat pallidus
 Pannonia laetetur genitrix talis filii
 Italia exultet alitrix tanti iuvenis
 Et galliae trina divisio sacro certent litigio cuius esse debeat praesul
 Sed pariter habere se patrem omnes gaudeant turoni soli eius corpus foveat
 Huic francorum atque germaniae plebs omnis plaudat
 Quibus vivendum invexit dominum in sua veste
 Hic celebris est aegypti partibus graeciae quoque cunctis sapientibus
 Qui impares se martini meritis sentiunt atque eius medicamine
 Nam febre sedat daemonesque fugat paralytica membra glutinat
 Et mortuorum sua prece trium reddit corpora vitae pristinae
 Hic ritus sacrilegos destruxit et ad christi gloriam dat ignibus ydola
 Hic nudis mysteria brachiis conficiens praeditus est caelesti lumine
 Hic oculis ac manibus in caelum et totis viribus suspensus terrena cuncta respuit
 Eius ori numquam christus abfuit sive iustitia ut quidquid ad veram vitam pertinet
 Igitur te cuncti poscimus o martine ut qui multa mira hic ostendisti
 (Etiam de caelo gratiam christi nobis supplicatu tuo semper infundas)   
Другие композиции этого автора:
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/johannes-roullet/sacerdotem-christi-martinum-lyrics.htm