» 
 » 
In illo tempore, litigabant (Sampson



I - In illo tempore, litigabant (Sampson - текст песни (слова), перевод

  • текст
  • ноты
In illo tempore litigabant Judaei ad invicem dicentes: 
 quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum?
 Dixit ergo eis Jesus: Amen dico vobis,
 nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, 
 non habetis vitam in vobis. 
 Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam 
 et ego resuscitabo eum in novissimo die.
 Caro mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus. 
 Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo, 
 et ego vivo propter Patrem 
 et qui manducat me et ipse vivet propter me. 
 Hic est panis vivus qui de coelo descendit 
 non sicut patres vestri manducaverunt et mortui sunt.
 Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum.   
Другие композиции этого автора:
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/i/in-illo-tempore-litigabant-sampson-lyrics.htm