O Ecclesia, oculi tui similes saphiro sunt, et aures tue monti Bethel, et nasus tuus est sicut mons mirre et thuris, et os tuum quasi sonus aquarum multarum. In visione vere fidei Ursula Filium Dei amavit et Virum cum hoc seculo reliquit et in solem aspexit atque pulcherrimum iuvenem vocavit, dicens: In multo desiderio desideravi ad te venire et in celestibus nuptiis tecum sedere, per alienam viam ad te currens velut nubes que in purissimo aere currit similis saphiro. Et postquam Ursula sic dixerat, rumor iste per omnes populos exiit. Et dixerunt: "Innocentia puellaris ignorantie nescit quid dicit." Et ceperunt ludere cum illa in magna symphonia, usque cum ignea sarcina super eam cecidit. Unde omnes cognoscebant quia contemptus mundi est sicut mons Bethel. Et cognoverunt etiam suavissimum odorem mirre et thuris, quoniam contemptus mundi super omnia ascendit. Tunc diabolus membra sua invasit, que nobilissimos mores in coporibus istis occiderunt. Et hoc in alto voce omnia elementa audierunt et ante thronum Dei dixerunt:: "Wach! rubicundus sanguis innocentis agni in desponsatione sua effusus est." Hoc audiant omnes celi et in summa symphonia laudent Agnum Dei, quia guttur serpentis antique in istis margaritis materie Verbi Dei suffocatum est.