PrimaNota.ru - самый крупный в мире бесплатный архив песенных текстов, аккордов, табулатур и нот


Берлиоз Гектор - Grande messe des morts, H 75 - текст песни, видео

Регистрация Запомнить меня
Войти через:  Facebook Google Twitter Vk Yandex Mail.ru

Берлиоз Гектор - Grande messe des morts, H 75 - текст песни, видео

Печатать
Просмотров: 255
Berlioz's setting of the traditional text of the mass for the dead reorders and omits some lines. Words in round brackets have been inserted or rearranged from another part of the text. Words denoted in square brackets have been moved to a different place in the text as indicated, or otherwise omitted altogether. Refer to the Requiem page for translations. 
 
 1. Réquiem ætérnam dona eis, Dómine:
 et lux perpétua lúceat eis. Te decet hymnus Deus in Sion,
 et tibi reddétur votum in Jerúsalem:
 exáudi oratiónem meam,
 ad te caro omnis véniet. Requiem æternam dona (defunctis), Domine:
 et lux perpetua luceat eis, (perpetua lux eis luceat!) Kyrie eleison! Christe eleison! Kyrie eleison! 2. Prosa
 Dies iræ, dies illa,
 Solvet sæclum in favíllâ:
 Quantus tremor est futúrus,
 Quando judex est ventúrus!
 Teste David cum Sibyllâ.
 Cuncta stricte discussúrus! Tuba mirum spargens sonum
 Per sepúlcra regiónum,
 Coget omnes ante thronum. Mors stupébit et natúra,
 Cum resúrget creatúra,
 Judicánti responsúra. Liber scriptus proferétur,
 In quo totum continétur,
 Unde mundus judicétur. Judex ergo cum sedébit,
 Quidquid latet apparébit:
 Nil inúltum remanébit. 3. Quid sum miser tunc dictúrus?
 Quem patrónum rogatúrus?
 Cum vix justus sit secúrus.
 [Rex treméndæ... moved to no. 4] (Recordáre Jesu pie,
 Quod sum causa tuæ viæ:
 Ne me perdas illâ die! Oro supplex et acclínis,
 Cor contrítum quasi cinis:
 Gere curam mei finis.) 4. (O) Rex treméndæ majestátis,
 Qui salvándos salvas gratis,
 Salva me, fons pietátis! Recordáre Jesu pie,
 Quod sum causa tuæ viæ:
 Ne me perdas illâ die! Confutátis maledíctis, (Jesu,)
 Flammis ácribus addíctis,
 Voca me [cum benedíctis.]
 (et de profúndo lacu!
 Líbera me de ore léonis,
 Ne cadam in obscurum.
 Ne absórbeat me Tártarus!) 5. Quærens me, sedísti lassus:
 Redemiísti crucem passus:
 Tantus labor non sit cassus! Juste judex ultiónis,
 Donum fac remissiónis,
 Ante diem ratiónis! Ingemisco, tamquam reus:
 [Culpa rubet vultus meus:
 Parce, Deus,] Supplicánti parce Deus!
 Preces meæ non sunt dignæ:
 Sed tu bonus fac benígne,
 Ne perénni cremer igne! Qui Maríam absolvísti,
 Et latrónem exaudísti,
 Mihi quoque spem dedísti. Inter oves locum præsta,
 Et ab hædis me sequéstra,
 Státuens in parte dextra! [Confutátis maledíctis... moved to no. 4;
 Oro supplex... moved to no. 3] 6. Lacrimósa dies illa,
 Quâ resúrget ex favíllâ
 (Homo reus) Judicándus [homo reus:
 Huic ergo parce Deus.]
 Pie Jesu Dómine,
 dona eis réquiem (ætérnam, Dómine!)
 [Amen. moved to no. 7] 7. Dómine Jesu Christe, Rex glóriæ,
 líbera ánimas ómnium fidélium defunctórum de pœnis inférni, et de profúndo lacu:
 [líbera eas de ore léonis, ne absórbeat eas tártarus, ne cadant in obscúrum: moved to no. 4]
 sed sígnifer sanctus Míchael repræséntet eas in lucem sanctam:
 Quam olim Abrahæ promisísti, et sémini ejus.
 (Amen.) 8. Hóstias et preces tibi [Dómine] laudis offérimus:
 [tu] súscipe pro animábus illis,
 quarum hódie memóriam fácimus:
 [fac eas, Dómine, de morte transíre ad vitam.
 Quam olim Abrahæ promisísti, et sémini ejus.] 9. Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
 Pleni sunt cæli et terra glória tua.
 Hosánna in excélsis.
 [Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
 Hosánna in excélsis.] 10. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: dona eis requiem, requiem sempiternam! Te decet hymnus Deus in Sion;
 Et tibi reddetur votum in Jerusalem;
 exaudi orationem meam!
 Ad te caro omnis veniet. Requiem æternam dona defunctis, Domine
 et lux perpetua luceat eis, perpetua lux eis luceat! Requiem æternam dona eis, Domine!
 Et lux perpetua luceat eis
 cum sanctis tuis in æternum, Domine, quia pius es!
 Amen.
Добавлено: 21.05.2012
Другие материалы по этой песне:

Страница создана 21.05.2012
http://primanota.ru/hector-berlioz/grande-messe-des-morts-h-75-lyrics.htm
Привет, Гость.
Предлагаем пройти революционный курс по гитаре.
Подарок от PrimaNota.Ru, забирай!