» 
 » 
Nuptiae factae sunt



Hans Leo Hassler - Nuptiae factae sunt - текст песни (слова)

Nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat Mater Jesu ibi. 
 et ubi defecisset vium, dixit Mater Jesu ad eum: vinum non habent, 
 dicit ei Jesus: Quid mihi tecum est, mulier? 
 Nondum venit hora mea, dicit Mater eius ministris: 
 Quodcumque dixerit vobis facite.
 Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Judaeorum 
 capientes singulae metretas binas aut ternas, dicit is Jesus: 
 Implete hydrias aqua, et impleverunt eas usque ad summum, 
 et dicit eis: Infundite nunc et ferte architriclino, et tulerunt, 
 Postquam autem gustasset architriclinus aquam in vinum versam neque sciret unde esser, 
 sed ministri sciebant sciebant qui hauserant aquam, 
 vocant sponsum, et dicit ei: 
 Omnis homo primum bonum vinum ponit, 
 et cum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est. 
 Tu servasti bonum vinum usque ad hoc tempus.   
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/hans-leo-hassler/nuptiae-factae-sunt-lyrics.htm