» 
 » 
Aeternus vere est solus Deus



Hans Leo Hassler - Aeternus vere est solus Deus - текст песни (слова)

Aeternus vere est solus Deus omni creator:
 Vita in se vivens permanet esse, quod est.
 Hoc Pater, hoc verbum Patris, hoc est Spiritus almus:
 Quorum natura est una eademque fides.
 Non coeptum aut auctum, non hic mutabile quidquam est:
 Quod subeat leges temporis aut numeri.
 Virtus praeteritis prior ulteriorque futuris:
 Nil recipit varium, nil habet occiduum.
 Nam quas ut voluit rerum sapientia fecit:
 Multis vita quidem est praestita perpetua.
 Sed quodcunque potest esse amplius aut minus esse:
 Quodam fine ipsum, quod fuerat, moritur.
 Sic nihil aeternum, quod commutabile factum est:
 Et quod cuncta super, semper idem Deus est.   
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/hans-leo-hassler/aeternus-vere-est-solus-deus-lyrics.htm