» 
 » 
Ecclesiae militantis



Guillaume Dufay - Ecclesiae militantis - текст песни (слова), перевод

  • текст
  • ноты
Triplum Ecclesie militantis 
Roma, sedes triumphantis  
Patri sursum sidera 
Tamen cleri resonantis 
Laudem pontifici dantis 
Promat voce libera! 

 Gabrielem quem vocavit 
Dum paternum crimen lavit 
Baptismatis sumptio 
Eugenium revocavit 
"Bonum genus" quod notavit 
Pontificis lectio. 

 Quod consulta contio 
Qua nam sancta ratio 
Sic deliberavit 
Ut sola devotio 
Regnet in palatio 
Quod Deus beavit. 

 Certe Deus voluit 
Et in hoc complacuit 
Venetorum proli 
Sed daemon indoluit 
Quod peccatum defuit 
Tantae rerum moli. 

 Dulcis pater poulis, 
Qui dulcorem poculi, 
Crapulam perhorres, 
Pone Lento consuli 
Rem gregis pauperculi, 
Ne nescius erris! 

 Pater naerens filio 
Spiritus confinio 
Det prece solemni 
Gaudium Eugenio 
Perfecto dominio, 
In vita perenni! 
Amen. 
 
Motetus Sanctorium arbitrio 
Clericorum proprio 
Cordo meditantis, 
Nequam genus atrio 
Recedat ludibrio 
Umbrae petulanti 
Nam torpens inertia 
Longa querens otia 
Nescivit Eugenium ; 
Sed juris peritia 
Cum tota justitia 
Sunt ejus ingenium 
Hinc est testimonium: 
Pacem quaerit ommium 
Exosus piaculi; 
Et trinum daemonium 
Daemonis et carnum 
Pompam cinvit saeculi. 

 Quem color ipsi Poli 
Dic scutum, quod attuli 
Tibi, pater optime. 
Sacrum det, quod occuli 
Tui instar speculi 
Cernant nitidissime! 

 Eja te, pulcherrime, 
Querimus tenerriem, 
Moram longi temporis 
Ducimur asperrime, 
Nescio quo, ferrime 
Ad fulmentum corporis. 

 Una tibi trinitas 
Vera Deus unitas 
det coeli fulgorem, 
Quem linea bonitas, 
Argentea casitas 
Sectavit in morem. 
Amen. 
 
Countertenor: Bella canunt gentes, querimur, 
pater optime, tempus: 
Expediet multos, si cupis, una dies. 
Nummus et hora fluunt magnumque iter orbis agendum 
Nec suus in toto noscitur orbe Deus. 
Amen. 
 

 Translation(s):   
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/guillaume-dufay/ecclesiae-militantis-lyrics.htm