» 
 » 
Historia di Jephte



Джакомо Кариссими - Historia di Jephte - текст песни (слова), перевод

  • текст
  • ноты
Cum vocasset in proelium filios 
 Israel rex filiorum Ammon 
 et verbis Jephte acquiescere noluisset, 
 factus est super Jephte Spiritus Domini 
 et progressus ad filios Ammon 
 votum vovit Domini dicens: 
 
 "Si tradiderit Dominus filios Ammon 
 in manus meas, quicumque primus 
 de domo mea occurrerit mihi, 
 offeram illum Domino in holocaustum." 
 
 Transivit ergo Jephte ad filios Ammon, 
 ut in spiritu forti et virtute Domini 
 pugnaret contra eos.
 
 Et clangebant tubae et personabant tympana 
 et proelium commissum est adversus Ammon. 
 Fugite, cedite, impii, perite gentes, 
 occumbite in gladio. Dominus exercituum 
 in proelium surrexit et pugnat contra vos. 
 
 Fugite, cedite, impii, corruite, 
 et in furore gladii dissipamini. 
 
 Et percussit Jephte viginti civitates Ammon 
 plaga magna nimis. 
 
 Et ululantes filii Ammon, facti sunt 
 coram filiis Israel humiliati. 
 
 Cum autem victor Jephte in domum suam 
 reverteretur, occurrens ei unigenita filia sua 
 cum tympanis et choris praecinebat:
 
 "Incipite in tympanis, et psallite in cymbalis. 
 Hymnum cantemus Domino, et modulemur canticum. 
 Laudemus regem coelitum, 
 laudemus belli principem, 
 qui filiorum Israel victorem ducem reddidit."  
 Hymnum cantemus Domino, et modulemur canticum, 
 qui dedit nobis gloriam et Israel victoriam.
 
 Cantate mecum Domino, cantate omnes populi, 
 laudate belli principem, 
 qui dedit nobis gloriam et Israel victoriam.
 
 Cantemus omnes Domino, 
 laudemus belli principem, 
 qui dedit nobis gloriam et Israel victoriam. 
 
 Cum vidisset Jephte, qui votum Domino voverat, 
 filiam suam venientem in occursum, in dolore 
 et lachrimis scidit vestimenta sua et ait: 
 
 "Heu mihi! Filia mea, 
 heu decepisti me, filia unigenita, 
 et tu pariter, 
 heu filia mea, decepta es." 
 
 "Cur ergo te pater, decipi, 
 et cur ergo ego 
 filia tua unigenita decepta sum?" 
 
 "Aperui os meum ad Dominum 
 ut quicumque primus de domo mea 
 occurrerit mihi, offeram illum Domino 
 in holocaustum. Heu mihi! 
 Filia mea, heu decepisti me, 
 filia unigenita, et tu pariter, 
 heu filia mea, decepta es." 
 
 "Pater mi, si vovisti votum Domino, 
 reversus victor ab hostibus, 
 ecce ego filia tua unigenita, 
 offer me in holocaustum victoriae tuae, 
 hoc solum pater mi praesta 
 filiae tuae unigenitae antequam moriar." 
 
 "Quid poterit animam tuam, quid poterit te, 
 moritura filia, consolari?"  
 "Dimitte me, ut duobus mensibus 
 circumeam montes, et cum 
 sodalibus meis plangam virginitatem meam." 
 
 "Vade, filia mia unigenita, 
 et plange virginitatem tuam." 
 
 Abiit ergo in montes filia Jephte, et 
 plorabat cum sodalibus virginitatem suam, dicens: 
 
 "Plorate colles, dolete montes, 
 et in afflictione cordis mei ululate! 
 Ululate! 
 Ecce moriar virgo et non potero 
 morte mea meis filiis consolari, 
 ingemiscite silvae, fontes et flumina, 
 in interitu virginis lachrimate! 
 Lachrimate! 
 
 Heu me dolentem in laetitia populi, 
 in/ victoria Israel et gloria 
 patris mei, ego, sine filiis virgo, 
 ego filia unigenita moriar et non vivam. 
 Exhorrescite rupes, obstupescite colles, valles 
 et cavernae/ in sonitu horribili resonate! 
 Resonate! 
 
 Plorate filii Israel, 
 plorate virginitatem meam, 
 et Jephte filiam unigenitam in 
 carmine dolore lamentamini." 
 
 Plorate filii Israel, 
 plorate omnes virgines, 
 et filiam Jephte unigenitam in 
 carmine doloris lamentamini.   
Другие композиции этого автора:
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/giacomo-carissimi/historia-di-jephte-lyrics.htm