O altitúdo divitiárum sapiéntiae, et sciéntiae Déi: quam incomprehensibília sunt iudícia éius, et investigábiles víae éius! Quis énim cognóvit sénsum Dómini? Aut quis consiliárius éius fúit? Aut quis príor dédit ílli, et retribuétur éi? Quóniam ex ípso, et per ípsum, et in ípso sunt ómnia: ípsi glória in saécula saeculórum. Amen.