» 
 » 
In illo tempore



Francesco Soriano - In illo tempore - текст песни (слова)

In illo tempore assumpsit Jesus Petrum 
 et Jacobum et Joannem fratrem eius: 
 et duxit illos in montem excelsum seorsum: 
 et transfiguratus est ante eos. 
 Et resplenduit facies eius sicut sol, 
 vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix. 
 Et ecce apparuerunt illis Moyses et Helias 
 cum eo loquentes respondens autem 
 Petrus dixit ad Jesum, Domine: bonum est nos hic esse. 
 Si vis, faciamus hic tria tabernacula tibi unum
 Moysi unum et Heliae unum.
 Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. 
 Et ecce vox de nube dicens 
 Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite. 
 Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam
 et timuerunt valde et accessit Jesus et tengit eos: dixitque eis. 
 Surgite, surgite et nolite timere. 
 Levantes autem oculos suos neminem viderunt: 
 Nisi solum Jesum
 Et descendentibus illis de monte precipit eis Jesus dicens:
 Nemini dixeritis visionem hanc: 
 donec filius hominis a mortuis resurgat.   
Другие композиции этого автора:
Другие материалы по этой песне:
  • Текст (слова)

https://primanota.net/francesco-soriano/in-illo-tempore-lyrics.htm