» 
 » 
Jesu corona Virginum



Francesco Cavalli - Jesu corona Virginum - текст песни (слова)

Jesu corona Virginum,
 quem Mater illa concipit
 quae sola Virgo parturit,
 haec vota clemens accipe.
 
 Quocumque pergis, virgines
 sequuntur, atque laudibus
 post te canentes cursitant
 hymnosque dulces personant.
 
 Jesu, tibi sit gloria,
 qui natus es de Virgine,
 cum Patre et almo Spiritu,
 in sempiterna saecula.
 
 Qui pascis inter lilia,
 septus choreis Virginum
 sponsas decorans gloria,
 sponsisque reddens praemia.
 
 Te deprecamur largius
 nostris adauge sensibus
 nescire prorsus omnia, 
 corruptionis vulnera.
 
 Virtus, honor, laus, gloria,
 Deo Patri cum Filio,
 Sancto simul Paraclito
 In saeculorum saecula.
 Amen.   
Другие композиции этого автора:
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/francesco-cavalli/jesu-corona-virginum-lyrics.htm