» 
 » 
Vox Dicentis Clama



Edward Woodall Naylor - Vox Dicentis Clama - текст песни (слова), перевод

  • текст
  • ноты
Vox dicentis: Clama: et dixi: Quid clamabo? 
 Omnis caro foenum, et omnis gloria eius quasi flos agri. 
 Vere foenum est populus. 
 Exsiccatum est foenum, et cecidit flos: 
 verbum autem Domini nostri manet in aeternum. 
 
 Super montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion: 
 exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem: 
 exalta, noli timere. 
 Dic civitatibus Judae: Ecce Deus vester. 
 
 Ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, 
 et brachium eius dominabitur: 
 ecce merces eius cum eo, et opus illius coram illo. 
 
 Sicut pastor gregem suum pascet, 
 in brachio suo congregabit agnos, 
 et in sinu suo levabit, foetas ipse portabit.   
Другие композиции этого автора:
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/edward-woodall-naylor/vox-dicentis-clama-lyrics.htm